- VOLTURENA
- VOLTURENAquasi Vol torrens, Celtice, aliis Vallis Telina, German. Veltlin, regio est Insubriae, a Maximiliano Sfortia Mediolan. Duce, Rhaetis confoederatis, ob fortem contra Gallos operam praestitam, honorarii locô concessa, circa A. C. 1513. Hodie inter Praefecturas eorum Transalpinas, tertiô locô, sed dignitate et amplitudine reliquis praestans: Vini laudatissimi, quod longe in Helvetiam, Noricum, Germaniam avehitur, copia celebris. Incolae Vennonetes Plinio, l. 3. c. 20. dicti videntur. Dividitur in sex Praefecturas, Bormiensem, Tiranensem, Telinensem, Sondriensem, Morbeniensem et Trahonensem: de quibus infra. A plerisque tamen Bormiensis praefectura in Volturena non nunmratur, qui proin vallem in tres partes terztier, i. e. tertiarias dipescunt: Quarum prima Tiranensem et Teliensein praefecturas complectitur: Secunda Sondriensem; tertia Morbeniensem et Trahonensem comprehendit. His pro ordine foederum et communitatum in singula biennia a Rhaetis praefecti mittuntur. Vide Ios. Simlerum, descr. Helv. Sprecher. Pallad. Rhaet. etc. et supra in voce vallis Telina.Praefecturae Volturenae vallis:Bormium, in suprema valle, ad Braulium montem, prae reliquis privilegia et immunitates habet. Tiranum. Telium oppid. in edito loco, totius provinc. arx habetur, cui forte nomen dedit. Sondrium, oppid. totius vallis celeberrimum: sedes quartae Praefecturae, quae dignitate et potestate ceteras antecellit. Hanc qui tenet, Capitaneus dicitur. Morbenium. Trahona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.